Jeremiah 29

HIER. Intendit persuadere ne acquiescant pseudoprophetis, qui eis post breve tempus reditum in Jerusalem promittebant. Sed sciant se in Babylone multo tempore moraturos. ID. Hic libellus Jeremiae, etc., usque ad quae a Domino sibi imperata fuerant populo suaderet. Primo ad senes, deinde ad sacerdotes, tertio ad prophetas, quarto ad omnem populum Dei sermo dirigitur, secundum ordinem aetatis epistola prophetae mittatur. . etc. Jeremiae (quia prope est captivitas Jerusalem) imperatur ne accipiat uxorem, nec faciat filios. Si autem, propter angustiam temporis, habentibus usus uxorum tollitur, quanto magis non habentibus ne accipiant imperatur. . ID. Falsos prophetas, etc., usque ad qui idem erat regni Sedeciae. . Nolite credere pseudoprophetis, qui vicinum reditum pollicentur vobis: prius enim vobis explebuntur septuaginta anni quam redeatis. Tandiu in saeculi confusione versamur, etc., usque ad et tunc est finis laboris nostri atque patientiae. . Ut certius sciatis quod hunc reditum tanquam propinquum sperare non debeatis, sed domos aedificare, pomeria plantare, filios generare, et tempus exspectare promissum. . Theodotio id est, secundas, Symmachus novissimas, quae Hebraice suarim . ID. Non cessavi monere, ut vos imitarentur qui in transmigratione securo otio fruimini, donec compleantur promissa Dei. . Aiunt Hebraei hos esse presbyteros, etc., usque ad ut acta poenitentia post verum sabbatum pristinum locum possiderent. . Semeias de loco Nehelami, etc., usque ad Discretio vero spirituum spiritualis gratia est. . ID. Mendacio praevenit veritatem quod ipse merebatur aliis imponit, quia prudentiores sunt filii tenebrarum filiis lucis, et quod timent sibi inferunt aliis. . Semeias vere Nehelamites, etc., usque ad contra quos subditur, .
Copyright information for VulgGlossa